| Vnde etiam religionum diuersis obseruatio- | 14.1 |
| nibus et sacrorum uariis suppliciis fides inpertienda | |
| est, esse nonnullos ex hoc diuorum numero, qui | |
| nocturnis uel diurnis, promptis uel occultis, | |
| laetioribus uel tristioribus hostiis uel caerimoniis | 5 |
| uel ritibus gaudeant, uti Aegyptia numina ferme | |
| plangoribus, Graeca plerumque choreis, barbara | |
| autem strepitu cymbalistarum et tympanistarum | |
| et choraularum. Itidem pro regionibus et cetera in | |
| sacris differunt longe uarietate: pomparum agmina, | 10 |
| mysteriorum silentia, sacerdotum officia, sacrifi- | |
| cantium obsequia; item deorum effigiae et exuuiae, | |
| templorum religiones et regiones, hostiarum cruores | |
| et colores. Quae omnia pro cuiusque more loci | |
| sollemnia et rata sunt, ut plerumque somniis et | 15 |
| uaticinationibus et oraculis conperimus saepe- | |
| numero indignata numina, si quid in sacris socordia | |
| uel superbia neglegatur. Cuius generis mihi exempla | |
| adfatim suppetunt, sed adeo celebrata et frequen- | |
| tata sunt ut nemo ea commemorare adortus sit, | 20 |
| quin multo plura omiserit quam recensuerit. | |
| Idcirco supersedebo inpraesentiarum in his rebus | |
| orationem occupare, quae si non apud omnis | |
| certam fidem, at certe penes cunctos notitiam pro- | |
| miscuam possident. Id potius praestiterit Latine | 25 |
| dissertare, uarias species daemonum philosophis | |
| perhiberi, quo liquidius et plenius de praesagio | |
| Socratis deque eius amico numine cognoscatis. |