| Sed et haec cuncta et id genus cetera dae- | 13.1 |
| monum mediocritati rite congruunt. Sunt enim | |
| inter nos ac deos ut loco regionis ita ingenio mentis | |
| intersiti, habentes communem cum superis inmor- | |
| talitatem, cum inferis passionem. Nam proinde ut | 5 |
| nos pati possunt omnia animorum placamenta uel | |
| incitamenta, ut et ira incitentur et misericordia | |
| flectantur et donis inuitentur et precibus leniantur | |
| et contumeliis exasperentur et honoribus mul- | |
| ceantur aliisque omnibus ad similem nobis modum | 10 |
| uarient. Quippe, ut fine conprehendam, daemones | |
| sunt genere animalia, ingenio rationabilia, animo | |
| passiua, corpore aëria, tempore aeterna. Ex his | |
| quinque, quae commemoraui, tria a principio | |
| eadem quae nobis sunt, quartum proprium, postre- | 15 |
| mum commune cum diis inmortalibus habent, sed | |
| differunt ab his passione. Quae propterea passiua | |
| non absurde, ut arbitror, nominaui, quod sunt | |
| iisdem, quibus nos, turbationibus mentis obnoxii. |