| Ac ne ceteros longius persequar, ex hoc | 12.1 |
| ferme daemonum numero poetae solent haud- | |
| quaquam procul a ueritate osores et amatores | |
| quorundam hominum deos fingere: hos prosperare | |
| et euehere, illos contra aduersari et adfligere; igitur | 5 |
| et misereri et indignari et angi et laetari omnemque | |
| humani animi faciem pati, simili motu cordis et | |
| salo mentis ad omnes cogitationum aestus fluctuare, | |
| quae omnes turbelae tempestatesque procul a | |
| deorum caelestium tranquillitate exulant. Cuncti | 10 |
| enim caelites semper eodem statu mentis aeterna | |
| aequabilitate potiuntur, qui numquam illis nec | |
| ad dolorem uersus nec ad uoluptatem finibus | |
| suis pellitur nec quoquam a sua perpetua secta | |
| ad quempiam subitum habitum demouetur nec | 15 |
| alterius ui—nam nihil est deo potentius—neque | |
| suapte natura—nam nihil est deo perfectius. | |
| Porro autem qui potest uideri perfectus fuisse, | |
| qui a priore statu ad alium rectiorem statum | |
| migrat, cum praesertim nemo sponte capessat | 20 |
| noua, nisi quem paenituit priorum? Non potest | |
| enim subsequi illa mutata ratio sine praecedentium | |
| infirmatione. Quapropter debet deus nullam perpeti | |
| uel odii uel amoris temporalem perfunctionem et | |
| idcirco nec indignatione nec misericordia contingi, | 25 |
| nullo angore contrahi, nulla alacritate gestire, sed | |
| ab omnibus animi passionibus liber nec dolere | |
| umquam nec aliquando laetari nec aliquid repen- | |
| tinum uelle uel nolle. |