| Quod si nubes sublime uolitant, quibus | 11.1 |
| omnis et exortus est terrenus et retro defluxus in | |
| terras, quid tandem censes daemonum corpora, | |
| quae sunt concretio multo tanta subtilior? Non | |
| enim ex hac faeculenta nubecula et umida caligine | 5 |
| conglobata, sicuti nubium genus est, sed ex illo | |
| purissimo aëris liquido et sereno elemento coalita | |
| eoque nemini hominum temere uisibilia, nisi | |
| diuinitus speciem sui offerant, quod nulla in illis | |
| terrena soliditas locum luminis occuparit, quae | 10 |
| nostris oculis possit obsistere, qua soliditate | |
| necessario offensa acies inmoretur, sed fila cor- | |
| porum possident rara et splendida et tenuia usque | |
| adeo ut radios omnis nostri tuoris et raritate | |
| transmittant et splendore reuerberent et subti- | 15 |
| litate frustrentur. Hinc est illa Homerica Minerua, | |
| quae mediis coetibus Graium cohibendo Achilli | |
| interuenit. Versum Graecum, si paulisper opperia- | |
| mini, Latine enuntiabo,—atque adeo hic sit | |
| inpraesentiarum: Minerua igitur, ut dixi, Achilli | 20 |
| moderando iussu Iunonis aduenit: | |
| soli perspicua est, aliorum nemo tuetur. | |
| Hinc et illa Vergiliana Iuturna, quae mediis | |
| milibus auxiliabunda fratri conuersatur | |
| miscetque uiris neque cernitur ulli, | 25 |
| prorsus quod Plautinus miles super clipeo suo | |
| gloriatur, | |
| praestringens oculorum aciem hostibus. |