| Quod ne uobis uidear poëtico ritu incredibilia | 10.1 |
| confingere, dabo primum exemplum huius libratae | |
| medietatis: neque enim procul ab hac corporis | |
| subtilitate nubes concretas uidemus; quae si usque | |
| adeo leues forent ut ea quae omnino carent pon- | 5 |
| dere, numquam infra iuga, ut saepenumero animad- | |
| uertimus, grauatae caput editi montis ceu qui- | |
| busdam curuis torquibus coronarent. Porro si | |
| suapte natura spissae tam graues forent ut nulla | |
| illas uegetioris leuitatis admixtio subleuaret, pro- | 10 |
| fecto non secus quam plumbi rodus et lapis suopte | |
| nisu caducae terris inliderentur. Nunc enimuero | |
| pendulae et mobiles huc atque illuc uice nauium | |
| in aëris pelago uentis gubernantur, paululum | |
| inmutantes proximitate et longinquitate. Quippe | 15 |
| si aliquo umore fecundae sunt, ueluti ad fetum | |
| edendum deorsus degrassantur. Atque ideo umec- | |
| tiores humilius meant aquilo[nis] agmine, tractu | |
| segniore[s]; sudis uero sublimior cursus est, cum | |
| lanarum uelleribus similes aguntur, cano agmine, | 20 |
| uolatu perniciore. Nonne audis, quid super tonitru | |
| Lucretius facundissime disserat? | |
| principio tonitru quatiuntur caerula caeli | |
| propterea quia concurrunt sublime uolantes | |
| aetheriae nubes contra pugnantibus uentis. | 25 |