| Quod si manifestum flagitat ratio debere | 9.1 |
| propria animalia etiam in aëre intellegi, superest | |
| ut, quae tandem et cuiusmodi ea sint, disseramus. | |
| Igitur terrena nequaquam—deuergant enim | |
| pondere—sed nec flammida, ne sursum uersus | 5 |
| calore rapiantur. Temperanda est ergo nobis pro | |
| loci medietate media natura, ut ex regionis ingenio | |
| sit etiam cultoribus eius ingenium. Cedo igitur | |
| mente formemus et gignamus animo id genus cor- | |
| porum texta, quae neque tam bruta quam terrea | 10 |
| neque tam leuia quam aetheria, sed quodam modo | |
| utrimque seiugata uel enim utrimque commixta | |
| sint, siue amolita seu modificata utriusque rei | |
| participatione: sed facilius ex utroque quam ex | |
| neutro intellegentur. Habeant igitur haec daemo- | 15 |
| num corpora et modicum ponderis, ne ad superna | |
| inscendant, <et> aliquid leuitatis, ne ad inferna | |
| praecipitentur. |