| Nam cum quattuor sint elementa notis- | 8.1 |
| sima, ueluti quadrifariam natura magnis partibus | |
| disterminata, sintque propria animalia terrarum, | |
| <aquarum>, flammarum,—siquidem Aristoteles | |
| auctor est in fornacibus flagrantibus quaedam [pro- | 5 |
| pria] animalia, pennulis apta uolitare totumque | |
| aeuum suum in igni deuersari, cum eo exoriri | |
| cumque eo extingui,—praeterea cum totiuga | |
| sidera, ut iam prius dictum est, sursum in aethere, | |
| id est in ipso liquidissimo ignis ardore, conpareant, | 10 |
| cur hoc solum quartum elementum aëris, quod | |
| tanto spatio intersitum est, cassum ab omnibus, | |
| desertum a cultoribus suis natura pateretur, quin | |
| in eo quoque aëria animalia gignerentur, ut in igni | |
| flammida, in unda fluxa, in terra glebulenta? Nam | 15 |
| quidem qui aues aëri attribuet, falsum sententiae | |
| meritissimo dixeris, quippe [quae aues] nulla earum | |
| ultra Olympi uerticem sublimatur. Qui cum | |
| excellentissimus omnium perhibeatur, tamen alti- | |
| tudinem perpendiculo si metiare, ut geometrae | 20 |
| autumant, <decem> stadia altitudo fastigii non | |
| aequiperat, cum sit aëris agmen inmensum usque | |
| ad citimam lunae helicem, quae porro aetheris | |
| sursum uersus exordium est. Quid igitur tanta uis | |
| aëris, quae ab humillimis lunae anfractibus usque | 25 |
| ad summum Olympi uerticem interiacet? Quid | |
| tandem? Vacabitne animalibus suis atque erit ista | |
| naturae pars mortua ac debilis? Immo enim si | |
| sedulo aduertas, ipsae quoque aues [per] terrestre | |
| animal, non aërium rectius perhibeantur. Enim | 30 |
| semper illis uictus omnis in terra, ibidem pabulum, | |
| ibidem cubile, tantum quod aëra proximum terrae | |
| uolitando transuerberant. Ceterum cum illis fessa | |
| sunt remigia pinnarum, terra ceu portus est. |