| Horum enim munus atque opera atque cura | 7.1 |
| est, ut Hannibali somnia orbitatem oculi commi- | |
| n[ar]entur, Flaminio extispicia periculum cladis | |
| praedicant, Attio Nauio auguria miraculum cotis | |
| addicant; item ut nonnullis regni futuri signa | 5 |
| praecurrant, ut Tarquinius Priscus aquila obum- | |
| bretur ab apice, Seruius Tullius flamma conlumi- | |
| netur a capite; postremo cuncta hariolorum | |
| praesagia, Tuscorum piacula, fulguratorum biden- | |
| talia, carmina Sibyllarum. Quae omnia, ut dixi, | 10 |
| mediae quaepiam potestates inter homines ac deos | |
| obeunt. Neque enim pro maiestate deum caelestium | |
| fuerit, ut eorum quisquam uel Hannibali somnium | |
| fingat uel Flaminio hostiam conruget uel Attio | |
| Nauio [n]auem uelificet uel Sibyllae fatiloquia | 15 |
| uersificet uel Tarquinio uelit apicem rapere sed | |
| reddere, Seruio uero inflammare uerticem nec | |
| exurere. Non est operae diis superis ad haec des- | |
| cendere: mediorum diuorum ista sortitio est, qui in | |
| aëris plagis terrae conterminis nec minus confini- | 20 |
| bus caelo perinde uersantur, ut in quaque parte | |
| naturae propria animalia, in aethere uoluentia, in | |
| terra gradientia. |