Non usque adeo—responderit enim Plato 6.1
pro sententia sua mea uoce—non usque adeo,
inquit, seiunctos et alienatos a nobis deos praedico,
ut ne uota quidem nostra ad illos arbitrer peruenire.
Neque enim illos a cura rerum humanarum, sed 5
contrectatione sola remoui. Ceterum sunt quaedam
diuinae mediae potestates inter summum aethera
et infimas terras in isto intersitae aëris spatio,
per quas et desideria nostra et merita ad eos com-
meant. Hos Graeci nomine daemonas nuncupant, 10
inter <terricolas> caelicolasque uectores hinc
precum inde donorum, qui ultro citro portant hinc
petitiones inde suppetias ceu quidam utri[u]sque
interpretes et salutigeri. Per hos eosdem, ut Plato
in Symposio autumat, cuncta denuntiata et mago- 15
rum uaria miracula omnesque praesagiorum species
reguntur. Eorum quippe de numero praediti curant
singuli [eorum], proinde ut est cuique tributa
prouincia, uel somniis conformandis uel extis
fissiculandis uel praepetibus gubernandis uel osci- 20
nibus erudiendis uel uatibus inspirandis uel ful-
minibus iaculandis uel nubibus coruscandis
ceterisque adeo, per quae futura dinoscimus. Quae
cuncta caelestium uoluntate et numine et auctori-
tate, sed daemonum obsequio et opera et ministerio 25
fieri arbitrandum est.