Quid igitur, orator, obiecerit aliqui, post 5.1
istam caelestem quidem sed paene inhumanam
tuam sententiam faciam, si omnino homines a diis
inmortalibus procul repelluntur atque ita in haec
terrae tartara relegantur, ut omnis sit illis aduersus 5
caelestes deos communio denegata nec quisquam
eos e caelitum numero uelut pastor uel equiso uel
busequa ceu balantium uel hinnientium uel mugien-
tium greges interuisat, qui ferocibus moderetur,
morbidis medeatur, egenis opituletur? Nullus, 10
inquis, deus humanis rebus interuenit: cui igitur
preces allegabo? Cui uotum nuncupabo? Cui
uictimam caedam? Quem miseris auxiliatorem,
quem fautorem bonis, quem aduersatorem malis
in omni uita ciebo? Quem denique, quod frequen- 15
tissimum est, iuri iurando arbitrum adhibebo? An
ut Vergilianus Ascanius
    per caput hoc iuro, per quod pater ante solebat?
At enim, o Iule, pater tuus hoc iure iurando uti
poterat inter Troianos stirpe cognatos et fortasse 20
an inter Graecos proelio cognitos; at enim inter
Rutulos recens cognitos si nemo huic capiti credi-
derit, quis pro te deus fidem dicet? An ut
[se] ferocissimo Mezentio dextra et telum? Quippe
haec sola aduenerat, quibus propugnabat: 25
    dextra mihi deus et telum, quod missile libro.
Apagesis tam cruentos deos, dextram caedibus
fessam telumque sanguine robiginosum: utrumque
idoneum non est, propter quod adiures, neue per
ista iuretur, cum sit summi deorum hic honor 30
proprius. Nam et ius iurandum Iouis iurandum
dicitur, ut ait Ennius. Quid igitur censes? Iurabo
per Iouem lapidem Romano uetustissimo ritu?
Atque si Platonis uera sententia est, numquam se
deum cum homine communicare, facilius me 35
audierit lapis quam Iuppiter.