DE MVNDO
  Consideranti mihi et diligentius intuenti, et pr.1
saepe alias, Faustine fili, uirtutis indagatrix expul-
trixque uitiorum, diuinarum particeps rerum phi-
losophia uidebatur, et nunc maxime, cum naturae
interpretationem et remotarum ab oculis rerum 5
inuestigationem sibi uindicet. Nam cum ceteri
magnitudine rei territi, eiusmodi laborem arduum
et profundum existimarent, sola philosophia suum
non despexit ingenium, nec indignam se existi-
mauit, cui diuinarum et humanarum rerum 10
disc[r]eptatio deferatur; sed concinere [accidere]
tam bonas artes et eiusmodi operam cum ingenui-
tate professionis suae credidit, et congruere istius
modi curam talibus studiis et moribus. Nam cum
mundum homines eiusque penetralia corpore adire 15
non possent, ut terreno domicilio <relicto> illas
regiones inspicerent, philosophiam ducem nancti
eiusque inuentis inbuti, animo peregrinari ausi
sunt per caeli plagas, his itineribus quae explora-
tione acuminis sui peruia sapientiae solis cogitatio- 20
nibus uiderant, ut, cum ipsius interualli condicione
a mundi uicinia natura nos secretos esse uoluisset,
inmensitati tamen eius uolucrique curriculo cogi-
tationum nostrarum nos pernicitas intimaret;
facillimeque ea, de quibus origo eius est, anima 25
diuinis suis oculis aspexit, agnouit, aliis etiam
eius scientiam tradidit, ueluti prophetae quidam
deorum maiestate conpleti effantur ceteris, quae
diuino beneficio soli uident. Quare et eos, qui unius
loci ingenia nobis qualitatesque describunt, aut 30
moenia urbis aut alicuius amnis fluenta aut
amoenitates et magnitudines montium, alia multa
descripta ab aliis, plerique studiose legunt: Nysae
iuga et penetralia Coryci, et Olympi sacra, et Ossae
ardua, alia huiuscemodi sola dumtaxat et singula 35
extollunt. Quorum me miseret, cum tanto opere
nec magnis et oppido paucis inexplebili admira-
tione capiuntur. Hoc illis euenire adeo non est
mirabile, cum nihil maius suspexerint neque
ad aliquid intenderint, quod maiore diligentia 40
contemplandum esset. Ceterum si terrarum orbem
omnemque mundum contemplari pariter aliquando
potuissent, minus exiguas eius et singulas partes
dignas laudibus credidissent, quibus esset uni-
uersitas conprehensa. Quare nos Aristotelen 45
prudentissimum et doctissimum philosophorum
et Theophrastum auctorem secuti, quantum pos-
sumus cogitatione contingere, dicemus de omni
hac caelesti ratione, naturasque <et> officia
conplexi et cur et quemadmodum moueantur 50
explicabimus.