| Mundus omnis societate caeli et terrae | 1.1 |
| constat et eorum natura quae utriusque sunt; | |
| uel sic: mundus est ornata ordinatio dei munere, | |
| deorum recta custodia. Cuius cardinem—sic | |
| enim dixerim κέντρον—robustum et inmobilem | 5 |
| genetrix atque altrix animantium omnium habet | |
| tellus, supernis omnibus, ut uideri potest, aeris | |
| liquiditate ad modum tegminis saeptis et opertis. | |
| Vltra deorum domus est, quod caelum uocamus: | |
| quod quidem diuinis corporibus onustum uidemus, | 10 |
| pulcherrimis ignibus et perlucidis solis et lunae | |
| reliquorumque siderum, cum quibus fertur per | |
| orbem dierum noctiumque curriculis, agens et stel- | |
| larum choros intermino lapsu, finem nulla aeui | |
| defectione factura. Sed cum omne caelum ita | 15 |
| reuoluatur ut sphaera, eam tamen radicibus | |
| oportet teneri, quas diuina machinatio uerticibus | |
| adfixit, ut in tornando artifex solet forcipe | |
| materiam conprehensam reciproco uolumine rotun- | |
| dare; eos polos dicimus, a quibus, ueluti a | 20 |
| cardinibus, directio quaedam profecta axis est | |
| dictus, diuisor et disterminator mundi, orbem | |
| terrae in medietate constituens. Verum hi uertices, | |
| quos inmobiles diximus, ita sunt ut supra caput | |
| alter adpareat ex parte boreae, qui septemtrionalis | 25 |
| uocatur; alter antarcticus humo tegitur, umidus | |
| et austrinis uaporibus mollis. Sed caelum ipsum | |
| stellaeque caeligenae omnisque siderea conpago | |
| aether[a] uocatur, non, ut quidam putant, quod | |
| ignitus sit et incensus, sed quod cursibus rapidis | 30 |
| semper rotetur, elementum non unum ex quattuor | |
| quae nota sunt cunctis, sed longe aliud, numero | |
| quintum, primum ordine, genere diuinum et | |
| inuiolabile. |