| Excursores uenti habentur, qui directo | 12.1 |
| spiritu proflant; flabris reciprocis caecias putatur | |
| esse. Et quidam hiemales habentur, ut noti; | |
| etesiae frequentiores sunt aestate, animis septem- | |
| trionis ac zephyri temperatis. Veris ornithiae uenti | 5 |
| appellantur, aquilonum genus ex aere prosati, | |
| minore nisu, nec iugi perseuerantia spiritus | |
| perferentes. At enim procellosus flatus cataegis | |
| dicitur, quem praefractum possumus dicere, uentus | |
| qui, de superiore caeli parte submissus, inferiora | 10 |
| repentinis inpulsibus quatiat. Turbo autem dicitur, | |
| qui repentinis flabris prosilit atque uniuersa | |
| perturbat. Vertex ille est uel, uti dicitur, pinea[s], | |
| cum torquetur humus arida et ab infimo erigitur | |
| ad summum. Anaphysemata Graeci uocant eos | 15 |
| spiritus, qui de fundo uel hiatibus terrae explosi | |
| ad superna minari solent. Hi cum maiore ui torti | |
| sunt, fit procella terrestris; a Graecis prester | |
| nomen accepit. Sed cum tormentum illud ire pergit | |
| densasque et [t]umidas nubes prae se agit coac- | 20 |
| tasque collidit, fit sonitus et intonat caelum, non | |
| secus ac si commotum uentis mare cum ingenti | |
| fragore undas litoribus inpingat. |