| Nunc nomina exsequemur regionesque uen- | 11.1 |
| torum. Euros oriens, boreas septemtrio, occidens | |
| zephyros, austros medius dies mittit. Hos quattuor | |
| uentos alii plures interfl[u]ant. Nam quamuis eurus | |
| sit uentus orientis, idem tamen aparctias accipit[ur] | 5 |
| nomen, cum eum oriens aestiuus effundit; apeliotes | |
| autem uocatur, cum aequidianis exortibus pro- | |
| creatur; eurus est, quando hiemalis ortus portis | |
| emittitur. Zephyrus uero, quem Romana lingua | |
| fauonium nouit, hic cum de aestiuis occiduis parti- | 10 |
| bus surgit, iapygis nomine cieri solet; at ille qui | |
| propior est aequinoctiali plagae * * * [notus] et | |
| aquilo, qui VII stellarum regione generatur, et huic | |
| uicinus est aparctias; hic [propior est] * * * ad | |
| diem medium. Thrascias et argestes sunt indidem | 15 |
| flantes. Austrorum in nominibus illa est obseruata | |
| diuersitas: namque cum de abscondito polo flatus | |
| adueniunt, notus est, euronotus ille qui inter | |
| notum atque eurum medius effringit, ex alio latere | |
| libonotus ex duobus unum facit. | 20 |