| Haec sat erit de iis quae udis elementis | 10.1 |
| aquosisque contingunt. Verum aliae sunt passiones, | |
| cum inpulsu frigidioris aeris uenti generantur. | |
| Nec enim aliud est nisi multum et uehemens in | |
| unum coacti aeris flumen. Hunc spiritum dicimus, | 5 |
| licet spiritus ille etiam nominetur, qui animalia | |
| extrinsecus omnia [uitalia] tractus sui uitali et | |
| fecunda ope uegetat. Siccos et superioris mundi | |
| flatus uentos nominamus, auras uero umidos | |
| spiritus. Sed uentorum binae sunt species. Qui | 10 |
| facti e telluris halitu constant, terrigenae nun- | |
| cupantur; at illi qui excutiuntur e sinibus ἐγκολπίαι | |
| graece sunt nominati. Consimiles his haberi oportet | |
| eos qui de fluminibus, lacubus et stagnis uel ruptis | |
| nubibus per aperta caeli manare adsolent, rur- | 15 |
| sumque in crassam nubium speciem conglobantur, | |
| uel cum imber effusus conciet flabra, quae ἐξυδρίαι | |
| Atticorum lingua uocitantur. |