| Glaciem dicimus umorem sereno rigore | 9.1 |
| concretum. Huic est pruina consimilis, si mollitia | |
| roris matutinis frigoribus incanuit. Ergo aer actus | |
| in nubem nubilum denset et ea crassitudo aquarum | |
| fetu grauidatur. Imber exprimitur, cum inter se | 5 |
| urguentur nubium densitates; totque diuersita- | |
| tibus pluuiae cadunt, quot modis aer nubili | |
| condicionibus cogitur. Raritas enim nubium stilli- | |
| cidia dispergit, quae concretae uehementius effun- | |
| dunt agmina largiora et eas aquas, quas imbres | 10 |
| uocamus, a quibus hoc differunt nimbi, quod | |
| <imber> pluuia iugis est, nimbus autem quanto | |
| repentinus est, tanto uehementior, et quanto | |
| inprouisior praecipitatio eius est, tanto breuiore | |
| casu restringitur. Niues autem colligi iactatione | 15 |
| densarum nubium constat; nam priusquam in | |
| aquam defluant, fractae ac discissae spumas | |
| agitationibus suis faciunt et mox gelatus umor | |
| rigore frigoris inhorrescit. Haec <cum>, uictis | |
| nubibus, crebrior ad terram uenit, eam nos | 20 |
| tempestatem ningorem uocamus. Grandinare uero | |
| tunc dicimus, cum aqua nubem lapidoso pondere | |
| et festinante perrumpit eademque ui et ad pernici- | |
| tatem incitata et, cedente aeris molli liquore, | |
| praecipitata[m] indignatione uehementi humum | 25 |
| uerberat. |