| Horum nomina plerique commutant de | 14.1 |
| loco uel similitudine aliqua, ut Galli circium | |
| appellant a turbine eius et uertice, Apuli iapyga | |
| uentum ex Iapygiae sinu, id est ex ipso Gargano | |
| uenientem. Hunc caurum esse manifestum; nam | 5 |
| et ex occiduo uenit et Vergilius eius sic meminit: | |
| <Illam inter caedes pallentem morte futura | |
| Fecerat Ignipotens undis et iapyge ferri>. | |
| <Est> etiam caecias uentus quem Aristoteles | |
| ait ad se trahere nubes et est adagium de eo tale: | 10 |
| ἕλκων ἐφ’ αὑτὸν ὥστε καικίας νέφος. | |
| Sunt etesiae et prodromi spirantes ex omni | |
| parte eo tempore aestatis, quo[d de] Canis oritur. | |
| Cato autem in libris Originum non circium, sed | |
| cercium dicit. Is uentus cercius, cum loquare, | 15 |
| buccam inplet, armatum hominem, plaustrum | |
| oneratum percellit. |