| Nunc de nubium praestigiis referam. | 15.1 |
| Quando illa perfracta nubecula patefecerit caelum, | |
| ignescunt penetrabiles spiritus, emicatque lux | |
| clara; hoc dicitur coruscare. Et ordine quidem | |
| tonare prius oportet, postea coruscare. Quippe | 5 |
| ubi nubes adflictrix <ignem>, ut ignifera saxa | |
| adtrita inter se, dat, obtutus uelocius inlustriora | |
| contingit, auditus, dum ad aures uenit, seriore sensu | |
| concipitur; ita prius coruscare caelum creditur | |
| et mox tonare; tum quod ignes, pernicitate sui | 10 |
| claricantes, dicto citius nostrae uisioni conuibrant, | |
| sonus, aere uerberato, alterius indicio sentitur. | |
| Flamma uero illa, quam nubium adflictus excussit, | |
| si robustiore fuerit incendio, inpetu deuehitur in | |
| terras et fulminis habet nomen atque formidinem. | 15 |
| Presteras uero nominamus, cum flammarum in | |
| illis minus fuerit. Sed si ignitum non erit fulmen, | |
| typhon uocatur. Sceptos generale omnibus quae | |
| e nubibus cadunt nomen est. |