| Atque, ut breuiter conprehendam cuncta | 16.1 |
| generis eiusdem, eorum, quae eiusmodi praestigias | |
| humanis inferunt oculis, alia sunt quae speciem | |
| tantum spectaculi pariunt, alia quae nihil ab eo | |
| quod ostenderint mentiuntur. Fallunt imagine | 5 |
| irides et arcus et talia; uere uidentur cometae, | |
| fulgores et similia pleraque. Irin, uulgo arcum, esse | |
| aiunt, quando imago solis uel imago lunae umidam | |
| et cauam nubem densamque ad instar speculi colo- | |
| rat et medietatem orbis eius secat. Rhabdos autem | 10 |
| generis eiusdem ad uirgae rigorem perlongum colo- | |
| rata nubecula dicitur. Alysis est catena quaedam | |
| luminis clarioris, per solis ambitum in se reuertens. | |
| Hanc et irida illud interest, quod iris multicolora | |
| est et semicirculo figurata proculque a sole atque | 15 |
| luna, catena clarior est, astrumque ambit orbe inco- | |
| lumi, corona non discolora. Selas autem Graeci | |
| uocant incensi aeris lucem; horum pleraque iaculari | |
| credas [alia labi], stare alia. Iaculatio igitur tunc | |
| fieri putatur, cum aeris meatu atque inpulsu | 20 |
| generatus ignis celeritate sua <adlabitur> cur- | |
| sumque rapidae festinationis ostendit. Statiua lux | |
| est, quam sterigmon illi uocant, sine cursu iugis | |
| et prolixa lux, stellaeque fluor et ignitus liquor, | |
| qui, cum latius panditur, cometes uocatur. Sed | 25 |
| plerumque luces istae repentino ortae statim | |
| occidunt; <aliae> autem, ut se ostenderint, | |
| aliquantisper manent. Et sunt multa eiusmodi | |
| imaginum genera, quas Graeci faces et docidas et | |
| pithos et bothynos ad eorum similitudines, unde | 30 |
| dicta sunt, nominant; et quaedam uespertina | |
| <uel matutina> sunt notiora; perrara de septem- | |
| trione uel meridie uideas; nihil horum quippe loci | |
| uel temporis in nascendo fidem potuit obtin[g]ere. |