| De aere tantum habuimus, quod dice- | 17.1 |
| remus. Sed non aquarum modo tellus in se | |
| fontis habet, uerum spiritu et igni fecunda est. | |
| Nam quibusdam sub terris occulti sunt spiritus | |
| et flant incendia indidem <et> suspirant, ut | 5 |
| Liparae, ut Aetna, ut Vesuuius etiam noster solet. | |
| Illi etiam ignes, qui terrae secretariis continentur, | |
| praetereuntes aquas uaporant et produnt longin- | |
| quitatem flammae cum tepidiores aquas reddunt, | |
| uiciniam <cum> feruentiores opposito incendio | 10 |
| aquae uruntur, ut Phlegethontis amnis, quem | |
| poetae [s]ciunt in fabulis inferorum. At enim | |
| illos quis non admirandos spiritus arbitretur, cum | |
| ex his animaduertat accidere, ut eorum religione | |
| lymphantes alii sine cibo potuque sint, pars uero | 15 |
| praesagiis effantes futura? quod in oraculis Del- | |
| phicis est ceterisque. Vidi et ipse apud Hierapolim | |
| Phrygiae non adeo ardui montis uicinum latus | |
| natiui oris hiatu reseratum et tenuis neque editae | |
| marginis ambitu circumdatum. Siue illa, ut poetae | 20 |
| uolunt, Ditis spiracula dicenda sunt, seu mortiferos | |
| anhelitus eos credi prior ratio est, proxima quaeque | |
| animalia et in aluum prona atque proiecta uene- | |
| nati spiritus contagione corripiunt et uertice | |
| circumacta[s] interimunt. Antistites denique ipsos | 25 |
| semiuiros esse, qui audeant propius accedere, ad | |
| superna semper sua ora tollentes; adeo illis cogni- | |
| tum est uim mali, ad inferiora aeris noxii crassitate | |
| densata, inferiores quoque facilius adire atque | |
| percellere. | 30 |