| Saepe accidit ut natiui spiritus, per | 18.1 |
| terrae concauas partes errantes, concuterent solida | |
| terrarum, saepius ut spiritus, crescente uiolentia | |
| et insinuantes se telluris angustiis nec inuenientes | |
| exitum, terram mouerent. Horum motuum tam | 5 |
| uaria nomina quam diuersi * * * Namque obliquis | |
| lateribus proxima quaeque iactantes et acutis | |
| angulis mobiles epiclintae graece appellantur; sed | |
| qui subsiliunt, excutientes onera et recuperantes | |
| directis angulis, brastae uocitantur; illi, qui abstru- | 10 |
| dere uidentur, hizematiae dicti[s]; quorum inpulsu | |
| dissilit tellus, rhectae sunt nominati. His passio- | |
| nibus contingit ut quaedam terrae exspirent | |
| halitus, aliae uomant saxa, nonnullae caenum; | |
| sunt quae fontes pariunt insolentibus locis, peregri- | 15 |
| norum fluminum sulcantes uias. Ostae sunt motus, | |
| quibus <semel> solum quatitur; palmatiae uero | |
| appellantur, quorum pauitatione illa quae trepi- | |
| dant sine inclinationis periculo nutabunt, cum | |
| directi tamen rigoris statum retinent. Mycetias | 20 |
| uocatur taetri odoris inquietudo terrena. Audiuntur | |
| mugitus, interioribus gemitibus expressis, cum | |
| spiritus inualidus ad terram mouendam per aperta | |
| telluris inuentis itineribus progreditur. |