| His talibus marina sunt paria, cum fluc- | 19.1 |
| tuum currentium mole nunc progressibus litora, | |
| nunc recursibus sinus caesi quatiuntur. Sentitur | |
| etiam caeli marisque cognatio, cum menstruis | |
| cursibus lunae detrimenta et accessus fretorum | 5 |
| atque aestuum deprehenduntur. | |
| Verum enimuero ut, quatenus possum, de | |
| uniuersitate quod sentio breuiter absoluam, elemen- | |
| torum inter se tanta concordia est, aeris, maris | |
| atque terrae, ut admirari minus deceat, si illis | 10 |
| eadem incommoda soleant ac secunda contingere, | |
| particulatim quidem rebus ortus atque obitus | |
| adferentia, uniuersitatem uero a fine atque initio | |
| uindicantia. Sed quibusdam mirum uideri solet, | |
| quod, quum ex diuersis atque inter se pugnantibus | 15 |
| elementis mundi natura conflata sit, aridis atque | |
| fluxis, glacialibus et ignitis, tanto rerum diuortio | |
| nondum sit eius mortalitas dissoluta. Quibus | |
| illud simile satisfaciet, cum in urbe ex diuersis | |
| et contrariis corporata rerum inaequalium mul- | 20 |
| titudo concordat; sunt enim pariter dites et | |
| egentes, adolescens aetas permixta senioribus, | |
| ignaui cum fortibus, pessimi optimis congregati. | |
| Aut profecto quod res est fateantur, hanc esse | |
| ciuilis rationis admirandam temperantiam, cum | 25 |
| quidem de pluribus una sit facta et similis sui | |
| tota, cum dissimilia membra sint [cum] recep- | |
| trixque sit naturarum ad diuersa tendentium | |
| fortunarumque per uarias fines exitusque pergen- | |
| tium. Et, ut res est, contrariorum per se natura | 30 |
| amplectitur et ex dissonis fit unus idemque | |
| concentus. |