| Sic mare et femineum secus iungitur ac | 20.1 |
| diuersus utriusque sexus ex dissimilibus simile | |
| animal facit; artesque ipsae, naturam imitantes, | |
| ex inparibus paria faciunt: pictura ex discordibus | |
| pigmentorum coloribus, atris atque albis, luteis et | 5 |
| puniceis, confusione modica temperatis, imagines | |
| iis quae imitatur similes facit. Ipsa etiam musica, | |
| quae de longis et breuibus, acutis et grauioribus | |
| sonis constat, tam diuersis et dissonis uocibus, | |
| harmoniam consonam reddit; grammaticorum | 10 |
| artes uide, quaeso, ut ex diuersis collectae sint | |
| litteris, ex quibus aliae sunt insonae, semisonantes | |
| aliae, pars sonantes: hae tamen mutuis se auxiliis | |
| adiuuantes syllabas pariunt, et de syllabis uoces. | |
| Hoc Heraclitus sententiarum suarum nebulis ad | 15 |
| hunc modum est <elocutus>: Συλλάψιες ὅλα καὶ | |
| οὐχ ὅλα, συμφερόμενον διαφερόμενον, συνᾷδον διᾷδον· | |
| ἐκ πάντων ἓν, καὶ ἐξ ἑνὸς πάντα. |