| Sic totius mundi substantiam, initiorum | 21.1 |
| inter se inparium conuentu[s], pari nec discor- | |
| dante consensu, natura ueluti musicam tempe- | |
| rauit; namque uuidis arida et glacialibus flammida, | |
| uelocibus pigra, directis obliqua confu[n]dit unum- | 5 |
| que ex omnibus et ex uno omnia, iuxta Heraclitum, | |
| constituit. Terramque et mare et caelum solis | |
| orbe et lunae globo ceterisque orientium et condi- | |
| torum siderum facibus ornauit, una illa potestate | |
| mixta, quam quidem cunctis constat inplicatam, | 10 |
| dum inconfusa, dum libera elementorum subs- | |
| tantia, ignis, aquae, aeris, terrae, ex quibus | |
| huius sphaerae conuexa et disparibus qualitatibus | |
| naturae conflata, adacta est fateri concordiam, | |
| et ex ea salutem operi machinata. Principiorum | 15 |
| igitur consensus sibi concordiam peperit, perseue- | |
| rantiam uero amicitiae inter se elementis dedit | |
| specierum ipsarum aequa partitio, et dum in nullo | |
| alia ab alia uincitur, modo uel potestate. Aequalis | |
| quippe omnium diuersitas, grauissimorum, leuissi- | 20 |
| morum, feruentium, frigidorum, docente ratione | |
| naturae, diuersis licet rebus, aequalitatem deferre | |
| <concordiam>, concordiam omni[a]parentis mun- | |
| di amoenitatem aeternitatemque repperisse. |