| Quid enim mundo praestantius? Lauda, | 22.1 |
| quam putas, speciem: portio a te laudabitur | |
| mundi; admirare, quam uoles, temperantiam, | |
| ordinationem, figuram: hic et per hunc illud | |
| quodcumque est inuenietur esse laudandum. Nam | 5 |
| quid, oro te, ornatum atque ordinatum uideri | |
| potest, quod non ab ipsius exemplo imitat[ur]a | |
| sit ratio? Vnde κόσμος graece nomen accepit. | |
| Euntibus sole atque luna ceteraque luce siderea | |
| per easdem uias, custoditis temporum uicibus | 10 |
| nec ullius erroris interiectione confusis, digeruntur | |
| tempora et rursus incipiunt pulchraeque et fecun- | |
| dae horae procreantur, nunc aestiuos uapores | |
| reuoluentes, nunc pruinas hiemis circum referentes; | |
| dierum etiam noctiumque curriculis ordiuntur | 15 |
| <menses>, menses texunt annos, anni seriem | |
| conficiunt saeculorum. Et hic quidem mundus | |
| magnitudine inmensus, cursibus rapidus, splendore | |
| perlucidus, ualenti habitudine, pubertate iuuenali | |
| [causa]. Hic animalium nantium atque terrestrium, | 20 |
| pinnigerarumque cunctarum distinxit genera, spe- | |
| cies separauit fixitque leges uiuendi atque moriendi. | |
| Ex hoc animantia uitalis spiritus ducunt. <Hinc> | |
| illi statis cursibus temporum euentus, qui admira- | |
| tioni solent esse, cum uel inter se uentorum proelia | 25 |
| ciuntur, uel disiectis nubibus fulminat caelum et | |
| tempestates inter se serenae hibernaeque confli- | |
| gunt, micant ignes, imbres rumpuntur, et rursus, | |
| placatis omnibus, amoena laetitia mundi reseratur. |