| Videas et uiridantibus comis caesaria- | 23.1 |
| tam esse terram et scatebris fontium manantem, | |
| et aquarum agminibus concientem, parientem | |
| atque educantem, nec occasibus fatigari, nec | |
| saeculis anilitari, excussam erumpentibus semper | 5 |
| tam pigris quam mouentibus faecibus, aquarum | |
| saepe adluuionibus mersam, flammarum per partes | |
| uoracitate consumptam. Quae tamen illi cum | |
| regionaliter uideantur esse pestifera, ad omnem salu- | |
| taria sunt et ad redintegrationem eius ualent; et | 10 |
| cum mouetur, profecto spirat illos spiritus, quibus | |
| clausis et effugia quaerentibus moueba[n]tur, imbri- | |
| bus etiam madefacta non solum ad educandos fetus | |
| suos opimatur, uerum etiam pestifera contagione | |
| proluitur. Flabris autem spirantium aurarum graui- | 15 |
| ores et minus puri aeris spiritus differuntur atque | |
| purgantur. Tepores frigus glaciale mitificant et | |
| brumalis austeritas terrestrium uiscerum uenas | |
| remittit. Et pars gignentium, alia adolescentium, | |
| cetera occidentium uices sustinent sorsque nascen- | 20 |
| tium obitorum loco pullulat et occidentium nume- | |
| rus nascentibus locum pandit. |