| Restat, quod caput est sermonis huius, | 24.1 |
| ut super mundi rectore uerba faciamus. Indigens | |
| quippe orationis huius uidebatur ratio, nisi de | |
| mundo disputantes, etsi minus curiose, at quoquo | |
| modo possemus * * * diceremus. De rectore quippe | 5 |
| omnium non, ut ait ille, silere melius est, sed uel | |
| parum dicere. Vetus opinio est atque cogitationes | |
| omnium hominum penitus insedit, deum [esse] ori- | |
| ginis haberi auctorem deumque ipsum salutem esse | |
| et perseuerantiam earum, quas effecerit, rerum. | 10 |
| Neque ulla res est tam praestantibus uiribus, quae | |
| <eius> uiduata auxilio sui natura contenta sit. | |
| Hanc opinionem uates secuti profiteri ausi sunt, | |
| omnia Ioue plena esse, cuius praesentiam non iam | |
| cogitatio sola, sed oculi et aures et sensibilis | 15 |
| substantia conprehendit. At haec conposita est | |
| pot<estati, non autem mai>estati dei conueniens | |
| oratio. Sospitator quidem ille <et> genitor est | |
| omnium, qui ad conplendum mundum nati fac- | |
| tique sunt; non tamen ut corporei laboris officio | 20 |
| orbem istum manibus suis instruxerit, sed qui | |
| quadam infatigabili prouidentia et procul posita | |
| cuncta contingit, et maximis interuallis disiuncta | |
| conplectitur. |