| Nec ambigitur eum praestantem ac subli- | 25.1 |
| mem sedem tenere et poetarum laudibus nomen | |
| eius consulum ac regum nuncupationibus praedicari | |
| et in arduis arcibus habere solium consecratum. | |
| Denique propiores quosque de potestate eius | 5 |
| amplius trahere: corpora illa caelestia, quanto | |
| finitima sunt ei, tanto amplius de deo capere; | |
| multo minus, quae ab illis sunt secunda, et ad haec | |
| usque terrena pro interuallorum modo indulgentia- | |
| rum dei ad nos usque beneficia peruenire. Sed | 10 |
| cum credamus deum per omnia permeare et ad | |
| nos et [ad] ultra potestatem sui numinis tendere, | |
| quantum abest uel inminet, tantum existimandum | |
| est eum amplius minusue rebus utilitatis dare. | |
| Qua[m] re[m] rectius est atque honestius sic arbi- | 15 |
| trari: summam illam potestatem, sacratam caeli | |
| penetralibus, et illis qui longissime separentur, et | |
| proximis, una et eadem ratione et per se et per | |
| alios opem salutis adferre, nec penetrantem atque | |
| adeuntem specialiter singula nec indecore adtrec- | 20 |
| tantem comminus cuncta. Talis quippe humilitas | |
| deiecti et minus sublimis officii, ne cum homine | |
| quidem conuenit, qui sit uel paululum conscientiae | |
| celsioris. Militiae principes et curiae proceres et | |
| urbium ac domorum rectores dico numquam | 25 |
| commissuros esse, ut id suis manibus factum uelint, | |
| quod sit curae leuioris fuscioris quodque possint | |
| nihilo sequius facere dominorum imperia, minis- | |
| teria seruulorum. Exemplo quale sit istud intellege. |