| Cambyses et Xerxes, et Darius poten- | 26.1 |
| tissimi reges fuerunt; horum praepotentiam, quam | |
| ex opibus collegerant, lenocinium uitae effecerat | |
| celsiorem, cum eorum alter, apud Susam et Ecba- | |
| tanas ut in fano quodam sacratus, nulli temere | 5 |
| notitiam oris sui panderet, sed <esset> circum- | |
| saeptus admirabili regia, cuius tecta fulgerent | |
| eboris niue, argenti luce, flammis ex auro uel electri | |
| claritate. Limina uero alia prae aliis erant; inte- | |
| riores fores exteriores ianuae muniebant portaeque | 10 |
| ferratae et muri adamantina firmitate. Ante fores | |
| uiri fortes stipatoresque regalium laterum tutela | |
| peruigili custodiam per uices sortium sustinebant. | |
| Erant inter eos et diuisa officia; in comitatu regio | |
| armigeri quidam, at extrinsecus singuli custodes | 15 |
| locorum erant et ianitores et atrienses. Sed inter | |
| eos aures regiae et imperatoris oculi quidam | |
| homines uocabantur. Per quae officiorum genera | |
| rex ille deus esse ab omnibus credebatur, cum | |
| omnia quae ubique gererentur [quae] ille otacusta- | 20 |
| rum relatione discebat. Dispensatores pecuniae, | |
| quaestores uectigalium, tribunos aerarios habebat; | |
| alios et alios praefecerat ceteris muneribus: alii | |
| uenatibus agendis prouinciam nacti, pars domibus | |
| et urbibus praefecti putabantur et ceteri, perpetuis | 25 |
| magnisque curis, obseruationi singularum rerum | |
| adpositi erant. Sed omne Asiaticum regnum ab | |
| occidente Hellespontus terminabat, ab ortu gens | |
| inchoabat Indorum; duces ac satrapae ubique | |
| dispositi et permixta locis omnibus mancipia | 30 |
| regalia. Ex eo numero erant excursores diurni | |
| atque nocturni, exploratores ac nuntii et specula- | |
| [to]rum incensores adsidui; tum horum per uices | |
| incensae faces, ex omnibus regni sublimibus locis, | |
| in uno die imperatori significabant quod erat | 35 |
| scitu opus. |