| Igitur regnum illud ita conponi oportet | 27.1 |
| cum mundi aula, ut inter se conparantur summus | |
| atque exsuperantissimus diuum et homo ignauus | |
| et pessimus. Quod si cui uiro uel cuilibet regi | |
| indecorum est per semetipsum procurare omnia | 5 |
| quae perficere <uult>, multo magis de[e]o incon- | |
| ueniens erit. Quare sic putandum est eum maxime | |
| <dignitatem> maiestatemque retinere, si ipse | |
| in solio residat altissimo, eas autem potestates | |
| per omnes partes mundi orbisque dispendat, quae | 10 |
| sint penes solem ac lunam cunctumque caelum; | |
| horum enim cura salutem terrenorum omnium | |
| gubernari. Nec multis opus est nec partitis homi- | |
| num conseruitiis, quibus propter ignauiam adposi- | |
| tum est pluribus indigere. An non eiusmodi | 15 |
| conpendio machinatores fabricarum astutia unius | |
| conuersionis multa et uaria pariter administrant? | |
| En! etiam illi, qui in ligneolis hominum figuris | |
| gestus mouent, quando filum membri, quod agi- | |
| tari uolent, traxerint, torquebitur ceruix, nutabit | 20 |
| caput, oculi uibrabunt, manus ad[que] ministerium | |
| praesto erunt nec inuenuste totus uidebitur uiuere. | |
| Haud secus etiam caelestis potestas, cum initium | |
| sciente et salutifera opera mouerit, ab imo ad | |
| secundum et deinceps ad proximum et usque ad | 25 |
| supremum adtactu continuo uim suae maiestatis | |
| insinuat, aliud alio commouetur motusque unius | |
| alteri mouendi se originem tradit. Mundo equidem | |
| consentiunt, non una, sed diuersa uia et plerumque | |
| contraria. | 30 |