| Sic natura mundi est constituta. Nam | 29.1 |
| cum omne caelum simplici circumactu uoluatur | |
| nocte diuque distinctum, diuersis mensurarum | |
| aequalitatibus separatum, quamuis una omnia | |
| sphaera concluserit, incrementis tamen globi sui, | 5 |
| decisione luminis menstrua tempora luna significat | |
| et caeli spatium sol annua reuersione conlustrat | |
| eiusque comites amoenus Lucifer et com[mun]is | |
| Cyllenius. Stella etenim Pyrois, Mauortium sidus, | |
| circuli sui biennio conficit spatia; Iouis clarum | 10 |
| fulgensque sexies eadem multiplicat cursibus suis | |
| tempora, quae Saturnus sublimior XXX spatiis | |
| annorum circumerrat. Verum inter haec una | |
| mundi conuersio unusque reuersionis est orbis et | |
| unus concentus atque unus stellarum chorus ex | 15 |
| diuersis occasibus ortibusque. Hoc ornamentum | |
| et uelut monile κόσμος rectissime Graeca lingua | |
| significat. At enim ut in choris, cum dux [carmini] | |
| hymno praecinit, concinentium uulgus uirorum et | |
| feminarum, mixtis grauibus et acutis clamoribus, | 20 |
| unam harmoniam resonant, sic diuina mens mun- | |
| danas uarietates ad instar unius concentionis | |
| releuat. Nam cum caelum confixum uaporatis et | |
| radiantibus stellis inerranti cursu feratur et | |
| reciprocis itineribus astra consurgant, sol quidem | 25 |
| omnituens ortu suo diem pandit, occasu noctem | |
| reducit conditusque uel relatus per plagas mundi | |
| IV temporum uices mutat. Hinc tempestiui imbres | |
| et spiritus haud infecundi, hinc alimenta roris et | |
| cetera[rum], quae accidere deus his mundi mediis | 30 |
| partibus uoluit. His adpositi sunt torrentium | |
| cursus et tumores undarum emicationesque silua- | |
| rum, frugalis maturitas, fetus animalium, educa- | |
| tiones etiam atque obitus singulorum. |