| Cum igitur rex omnium et pater, quem | 30.1 |
| tantummodo animae oculis nostrae cogitationes | |
| uident, machinam omnem iugiter per circuitum | |
| suis legibus terminatam, claram et sideribus | |
| relucentem speciesque innumeras modo propalam, | 5 |
| saepe contectas, ab uno, ut supra dixi, principio | |
| agitari iubet, simile istuc esse bellicis rebus hinc | |
| liceat arbitrari. Nam cum tuba bellicum cecinit, | |
| milites clangore incensi alius accingitur gladio, alius | |
| clipeum capit, ille lorica se induit, hic galea caput | 10 |
| uel crura ocreis inuoluit et equum temperat frenis | |
| et iugales ad concordiam copulat; et protinus | |
| unusquisque conpetens capessit officium: uelites | |
| excursionem adornant, ordinibus principes curant, | |
| equites cor[di]nibus praesunt, ceteri negotia quae | 15 |
| nacti sunt agitant cum interea unius ducis imperio | |
| tantus exercitus paret, quem praefecerit, penes | |
| quem est summa rerum. Non aliter diuinarum et | |
| humanarum rerum status regitur, quando uno | |
| moderamine contenta omnia pensum sui operis | 20 |
| agnoscunt curatque omnibus occulta uis, nullis | |
| oculis obuia, nisi quibus mens aciem suae lucis | |
| intendit. |