| Nec tamen hoc uel illi ad moliendum uel | 31.1 |
| nobis ad intelligendum obest. De inferiore licet | |
| imagine capiamus exempla. Anima in homine non | |
| uidetur et tamen fateantur omnes necesse est huius | |
| opera omnia quae per hominem praeclara fiunt | 5 |
| prouenire nec ipsius animae qualitatem ac figuram | |
| oculis occurrere, sed momentis ab ea gestarum | |
| rerum intellegi, qualis et quanta sit. Omne quippe | |
| humanae uitae praesidium ingenio eius est para- | |
| tum: cultus agrorum ususque frugum, artificum | 10 |
| sollertia, prouentus artium, commoditates uitae | |
| humanae. Quid de legibus dicam, quae ad mansue- | |
| faciendos homines inuentae sunt? quid de ciuilibus | |
| institutis ac moribus, qui nunc populorum otiosis | |
| conuentibus frequentantur, et, asperitate bel- | 15 |
| lorum pacata, mitigantur quiete? Nisi forte tam | |
| iniustus rerum aestimator potest esse, qui haec | |
| eadem de deo neget, quem uideat esse uiribus | |
| exsuperantissimis, augustissima specie, inmortalis | |
| aeui, genitorem uirtutum ipsamque uirtutem. Vnde | 20 |
| nihil mirum est, si mortales oculi non capiunt eius | |
| adspectum, quando diuinorum operum uestigiis | |
| sit perspicuus atque manifestus. |