| Ceterum ea, quae uel caelo accidere | 32.1 |
| oculis aduertimus et terra et aqua fieri, dei etiam | |
| illa credenda sunt. Quidni? [de] uerum eius cui | |
| tutela mundi huius et cura est, de quo Empedocles | |
| prudenter his uerbis sensit: | 5 |
| Πάνθ’ ὅσα τ’ ἦν, ὅσα τ’ ἔσθ’, ὅσα τ’ ἔσται ὀπίσσω | |
| Δένδρεά τ’ ἐβλάστησε καὶ ἀνέρες ἠδὲ γυναῖκες, | |
| Θῆρες τ’ οἰωνοί τε, καὶ ὑδατοθρέμμονες ἰχθῦς. | |
| Phidian illum, quem fictorem probum fuisse | |
| tradit memoria, uidi ipse in clipeo Mineruae, quae | 10 |
| arcibus Atheniensibus praesidet, oris sui simili- | |
| tudinem conligasse, ita ut, si quis olim artificis | |
| uoluisset exinde imaginem separare, soluta con- | |
| page simulacri totius incolumitas interiret. Ad hoc | |
| instar mundi salutem tuetur deus, aptam et reuinc- | 15 |
| tam sui numinis potestate. |