| Huius locum <si> quaerimus, | 33.1 |
| neque finitimus est terrae contagionibus nec | |
| tamen medius in aere turbido, uerum in mundano | |
| fastigio, quem Graeci οὐρανὸν recte uocant, ut qui | |
| sit altitudinis finis. <Ὄλυμπον> etiam idem illa | 5 |
| ratione eum nominant, quem ab omni fuscitate | |
| ac perturbatione uident liberum. Neque enim | |
| caliginem nubium recipit uel pruinas et niues | |
| sustinet nec pulsatur uentis nec imbribus caeditur. | |
| Haec enim nec Olympo, qui est celsitudinis | 10 |
| summae, contingere poeta his uerbis cecinit: | |
| Οὔλυμπόνδ’ ὅθι φασὶ θεῶν ἕδος ἀσφαλὲς αἰεὶ | |
| Ἔμμεναι· οὔτ’ ἀνέμοισι τινάσσεται οὔτε ποτ’ ὄμβρῳ | |
| Δεύεται οὔτε χιὼν ἐπιπίλναται, ἀλλὰ μάλ’ αἴθρη | |
| Πέπταται ἀννέφελος, λευκὴ δ’ ἐπιδέδρομεν αἴγλη. | 15 |
| Hanc opinionem communis mos et hominum | |
| obseruationes secutae adfirmant superiora esse | |
| deo tradita. Namque habitus orantium sic est ut | |
| manibus extensis <ad> caelum precemur. Roma- | |
| nus etiam poeta sic sensit: | 20 |
| Aspice hoc sublime candens, quem inuocant omnes Iouem. | |
| Vnde illa, quae uidentur suntque omnibus praes- | |
| tantiora, easdem sublimitates regionum tenent, | |
| astra caelestia et mundi lumina; ac merito illis | |
| ordine licet perpetuo frui nec diuersis spatiis | 25 |
| et temporibus obseruantissimam legem suorum | |
| aliquando itinerum mentiuntur. |