| Terrena omnia mutationes et conuer- | 34.1 |
| siones, postremo interitus habent. Namque inmo- | |
| dicis tremoribus terrarum dissiluisse humum et | |
| interceptas urbes cum populis saepe cognouimus. | |
| Audimus etiam abruptis imbribus prolutas esse | 5 |
| totas regiones; illas etiam, quae prius fuerint | |
| continentes, hospitibus atque aduenis fluctibus | |
| insulatas, alias, desidia maris, pedestri accessu | |
| peruias factas. Quid? qui uentis et procellis ciui- | |
| tates euersas esse meminerunt? Quid? cum incendia | 10 |
| de nubibus emicarunt? cum orientis regiones Phae- | |
| thontis ruina, ut quidam putant, conflagratae | |
| perierunt? in occidentis plagis scaturrigines quae- | |
| dam ac proluuiones easdem strages dederunt? Sic | |
| ex Aetnae uerticibus quondam effusis crateribus | 15 |
| diuino incendio per decliuia, torrentis uice, flam- | |
| marum flumina cucurrerunt. In quo periculi uertice | |
| egregium pietatis meritum fuisse cognouimus. | |
| Namque eos qui, principio fragoris territi, sensum | |
| tamen clementiae misericordiaeque retinebant et | 20 |
| grandaeuos parentes ereptos uolucri clade suis | |
| ceruicibus sustinebant, illa flammarum fluenta, | |
| diuino separata discidio, quasi duo flumina ex uno | |
| fonte manantia, locum illum ambire maluerunt | |
| obsidione innocenti, ubi erant boni baiuli religiosis | 25 |
| sarcinis occupati. |