| Postremo, quod est in triremi guber- | 35.1 |
| nator, in curru rector, praecentor in choris, lex | |
| in urbe, dux in exercitu, hoc est in mundo deus, | |
| nisi quod ceteris aerumnosum et multiplex et | |
| curarum innumerabilium uidetur esse hoc ipsum, | 5 |
| alicuius officii principem fieri, deo uero nec tristis | |
| nec onerosa est imperii sui cura. Namque inmobilis | |
| circumfert et regit cuncta[s], naturas formasque | |
| diuersis regionibus commouens, ut est lex ciuitatis | |
| semel promulgata, perpetuis obseruationum ratio- | 10 |
| nibus fixa, ipsa quidem inmutabilis, at eius arbitrio | |
| parentium mentes agitantur nutuque eius et | |
| dominatione flectuntur: ex scitis eius magistratus | |
| tribunalia, principia milites frequentabunt, recu- | |
| peratores iudiciis praesidebunt, decuriones et qui- | 15 |
| bus ius est dicendae sententiae ad consessum | |
| publicum commeabunt; et alius ad Minuciam | |
| frumentatum uenit et aliis in iudiciis dies dicitur; | |
| reus purgandi se necessitate, insectandi studio | |
| accusator uenit; ille moriturus ad supplicii locum | 20 |
| ducitur, hic ad conuiuii repotia [et] uespertinus | |
| comisator aduentat. Sunt et publicarum epularum | |
| apparatus et lectisternia deorum et dies festi, ludi | |
| scaenici ludique circenses; diis sacrificatur, Geniis | |
| ministratur, obitis libatione profunditur aliusque | 25 |
| alio fungitur munere parentque omnes iussis legum | |
| et communis imperii. Videasque illam ciuitatem | |
| pariter spirantem Panchaeis odoribus et graueolen- | |
| tibus caenis, resonantem hymnis et carminibus | |
| et canticis, eandem etiam lamentis et ploratibus | 30 |
| heiulantem. |