| Ad hunc modum res agi et in mundo | 36.1 |
| aestimemus; lex illa uergens ad aequitatis tenorem | |
| sit deus, nulla indigens correctione mutabili. | |
| Quippe sic et mundi uniuersitas regitur, dum | |
| speculatur ad omnia rector eius atque inmuta- | 5 |
| biliter incumbit spargiturque uis illa seminibus | |
| inclusa per naturas omnium speciesque et genera | |
| digesta. Sic faciles uitium lapsus et palmarum | |
| ardua, persicorum rubor, laeuitas mali gignitur, | |
| dulcitas fici; et quae infelicia propter infecundita- | 10 |
| tem uocamus, tamen utilia sunt alio pacto: platani, | |
| ut ait poeta, umbras potantibus ministrantes et | |
| acuta pinus et rasiles buxi, odora laurus, cupres- | |
| sorum odoratius lignum; tandem omnium anima- | |
| lium agrestium et cicurum, pinnatarum et pedes- | 15 |
| trium et aquatilium natura gignitur, nutritur, | |
| absumitur, parens caelestibus institutis: πᾶν γὰρ | |
| ἑρπετὸν πληγῇ νέμεται, ut Heraclitus ait. |