Et cum sit unus, pluribus nominibus 37.1
cietur, specierum multitudine, quarum diuersitate
fit multiformis uis. Idem ab iuuando Iuppiter
dictus, quem Ζῆνα Graeci, quod uitae nostrae auctor
sit, rectissime appellant. Saturnum etiam illi 5
Κρόνον, quasi χρόνον quendam, incoeptum ab
origine, interminum ad finem tempus appellant.
Fulgurator et tonitrualis et fulminator, etiam
imbricitor, et item dicitur serenator; et plures
eum frugiferum uocant, multi urbis custodem, 10
alii hospitalem, amicalem et omnium officiorum
nominibus appellant. Est militaris, est triumphator
et propagator, tropaeophorus; et multo plura
eiusmodi apud haruspices et Romanos ueteres inue-
neris. Orpheus uero hanc effari potestatem uolens, 15
his de eo uerbis canit:
Ζεὺς πρῶτος γένετο, Ζεὺς ὕστερος, ἀρχικέραυνος·
Ζεὺς κεφαλή, Ζεὺς μέσσα· Διὸς δ’ ἐκ πάντα τέτυκται.
Ζεὺς πυθμὴν γαίης τε καὶ οὐρανοῦ ἀστερόεντος.
Ζεὺς ἄρσην τρέφετο, Ζεὺς ἄμβροτος ἔπλετο νύμφη. 20
Ζεὺς πνοιὴ πάντων, Ζεὺς ἀκαμάτου πυρὸς ὁρμή.
Ζεὺς πόντου ῥίζα, Ζεὺς ἥλιος ἠδὲ σελήνη.
Ζεὺς βασιλεύς, Ζεὺς ἀρχὸς ἁπάντων, ἀρχικέραυνος·
Πάντας γὰρ κρύψας αὖθις φάος ἐς πολυγηθές
Ἐκ καθαρᾶς κραδίης ἀνενέγκατο μέρμερα ῥέζων. 25