| Fa[c]tum autem Graeci εἱμαρμένην | 38.1 |
| a tractu quodam inuicem causarum se continen- | |
| tium uolunt dici; decretum idem πεπρωμένην dicunt, | |
| quod omnia in hoc statu rerum definita sint nec | |
| sit in hoc mundo aliquid interminatum; idem | 5 |
| fatum μοῖραν uocant, quod ex partibus constet; | |
| hinc ἔννομον, quod unicuique adtributio sua sit | |
| adscripta. Ἀδράστεια denique <est> ineffugibilis | |
| necessitas ultionis. Sed tria Fata sunt, numerus | |
| cum ratione temporis faciens, si potestatem earum | 10 |
| ad eiusdem similitudinem temporis referas. Nam | |
| quod in fuso perfectum est praeteriti temporis | |
| habet speciem, et quod torquetur in digitis | |
| momenti praesentis indicat spatia, et quod nondum | |
| ex colo tractum est subactumque cura digitorum, | 15 |
| id futuri et consequentis saeculi posteriora uidetur | |
| ostendere. Haec illis condicio; et nominum eiusdem | |
| proprietate contingit, ut sit Atropos praeteriti | |
| temporis fatum, quod ne deus quidem faciet infec- | |
| tum; futuri temporis Lachesis a fine cognominata, | 20 |
| quod etiam illis quae futura sunt finem suum deus | |
| dederit. Clotho praesentis temporis habet curam, ut | |
| ipsis actionibus suadeat, ne cura sollers rebus | |
| omnibus desit. Deum uero | |
| ire per omnes | 25 |
| Terrasque <tractusque maria caelumque pro- | |
| fundum> | |
| non frustra arbitrabitur, qui audiet Platonis haec | |
| uerba: 'deus namque, sicut uetus', inquit, 'con- | |
| tinet ratio, principia et fines et media rerum omnium | 30 |
| penetrat atque inlustrat ac curru uolucri superfer- | |
| tur; eundem deum ultrix Necessitas semper et | |
| ubique comitatur, eorum qui a sacra lege disces- | |
| serint uindex futura; quam faciet ille mitificam, | |
| qui statim a tenero et ipsis incunabulis intellexit, | 35 |
| extimuit eique se totum dedit atque permisit'. |