| Post eam uero partem, quae sancti aetheris | 3.1 |
| finibus coercetur, cuius mensa pensaque distinctio | |
| est et natura inmutabilis, regio est mortalis ac iam | |
| paene terrena, cuius primae sunt partes tenuiores | |
| et uaporatae, quippe cum finitimis aetheris adtin- | 5 |
| gantur ardoribus, quantum maximis parua et | |
| quantum rapidis possunt pigriora contingi. Sed | |
| ex ea parte, quae curriculis finitimi inuritur solis, | |
| se iaculari atque emicare et scintillare flammae | |
| quaedam ostensae oculis nostris uidentur, quas | 10 |
| Graeci cometas et docidas et bothynos appellant | |
| quasque labi et fluere frequenter uidemus, lucere | |
| <facile> faciliusque restingui. Exin inferioris | |
| aeris qualitas turbidior infunditur, cui permixtus | |
| est glacialis rigor; sed superioris uicinia claritatis | 15 |
| et propinqui caloris adflatu nitescit ac sinceriore | |
| interdum luce uestitur. Huius saepe mutabilis | |
| conuertitur species, cum sit natura uitiabili: et | |
| in nubes cogitur et reciprocis flabris aperitur et | |
| nimbis vehementibus rumpitur, niuibus etiam | 20 |
| et glacie inhorrescit et praecipiti grandine desuper | |
| uerberatur; turbinum flatibus typhonumque con- | |
| flictu fit procellosa, sed telis fulminum et missilium | |
| caelestium iaculis ignescit. |