| Aeri terra coniungitur eaque in se suscipit | 4.1 |
| maria. Haec frequentatur animantibus, haec silua- | |
| rum uiriditate uestitur, haec fontium perennitate | |
| recreatur, haec fluminum frigidos lapsus nunc | |
| erroribus terrenis uehit, modo profundo in mari | 5 |
| confundit; eadem infinitis coloribus floret, altitu- | |
| dine montium, camporum aequore, nemorum | |
| opacitate uariatur, sinuosis inflexa litoribus, dis- | |
| tincta insulis, uillulis urbibusque conlucens, quas | |
| sapiens genus, homo communibus usibus fabricatur. | 10 |
| Nec sum nescius, plerosque huius operis auctores | |
| terrarum orbem ita diuisisse: partem eius insulas | |
| esse, partem uero continentem uocauere, nescii | |
| omnem hanc terrenam inmensitatem Atlantici | |
| maris ambitu coerceri insulamque hanc unam esse | 15 |
| cum insulis suis omnibus. Nam similes huic alias | |
| <maiores> et alias minores circumfundit Oceanus, | |
| quae tamen merito uidentur ignotae, cum ne hanc | |
| quidem, cuius cultores sumus, omnem peragrare | |
| possimus. Nam sicut hae insulae interfluuntur, | 20 |
| quae sunt in nostro mari, ita illae in uniuerso salo | |
| fretis latioribus ambiuntur. |