| Elementorum inter se mutui nexus artis | 5.1 |
| adfinitatibus inplicantur, et quinque coniuges | |
| copulae his ordinatae uicibus adtinentur, ut | |
| adhaereant et grauioribus leuiora: aquam in se | |
| habet tellus aut aqua, ut alii putant, uehit terram; | 5 |
| aer ex aqua gignitur, ignis aeria densitate conflatur; | |
| aether uicissim ignesque illi inmortalis dei uiua- | |
| citate flammantur. Huius diuini ignis origine | |
| incensi per totius mundi conuexa inlustribus faci- | |
| bus ignescunt. Superna quapropter dii superi sedes | 10 |
| habent, infima ceterorum animantium terrena | |
| possident genera, per quae serpunt et erumpunt | |
| et scatent flumina, fontes et maria, quae meatus et | |
| lacunas et origines habent in gremio terrarum. | |
| Ipsarum uero insularum, quae sunt in nostro | 15 |
| mari, digna memoratu Trinacria est, Euboea, | |
| Cypros, <Cyrnos> atque Sardinia, Creta, Pelo- | |
| ponnesos, Lesbos: minores autem aliae, ut naeuuli | |
| quidam, per apertas ponti sunt sparsae regiones, | |
| aliae Cyclades dictae, quae frequentioribus molibus | 20 |
| adluuntur. |