| Maria maiora sunt Oceanus et Atlanticum, | 6.1 |
| quibus orbis nostri terminantur anfractus. Sed | |
| occiduarum partium mare per angustias oris | |
| artatum in artissimos sinus funditur et rursus a | |
| Columnis Herculis refusum, in inmensam latitu- | 5 |
| dinem panditur, saepiusque coëuntibus terris, | |
| ueluti quibusdam fretorum ceruicibus, premitur | |
| et idem rursus cedentibus est terris inmensum. | |
| Primum igitur a Columnis nauigantibus dextrum | |
| latus duobus sinibus maximis cingitur, quorum | 10 |
| primus duas Syrtes habet, alter inparibus quidem | |
| sinuatur figuris, sed in maxima diuisus est maria, | |
| quorum unum Gallicum dicitur, alterum Africum, | |
| quod quidem Aristoteles Sardiniense maluit dicere, | |
| tertium Adriaticum pelagus. His iungitur Siculum | 15 |
| et post Creticum, eo indiscretis finibus Pamphy- | |
| lium, Assyrium, Aegyptium. Sed ante Aegaea | |
| <et> Myrtoa sunt maria. His sane uicinus est | |
| Pontus, sinus amplissimus maris nostri, cuius | |
| extremus recessus in Maeotim senescit; ex Helles- | 20 |
| ponti fonte concipitur uestibulumque eius Pro- | |
| ponti[u]s uocatur. Ab ortu solis Oceanus est, | |
| Indicum et Persicum mare conferens. Hinc pates- | |
| cunt finitima Rubri maris, quae per angustas | |
| longinquasque faucis in Hyrcanium et Caspium | 25 |
| flectuntur sinus, ultraque profundae uastitatis esse | |
| maria creduntur. Deinde paulatim Scythicum et | |
| Hibernium freta, et rursum mare, per quod | |
| Gallicum <sinum> atque Gaditanas Columnas | |
| circumuectus Oceanus orbis nostri metas includit. | 30 |