| Sed in altera parte orbis iacent insularum | 7.1 |
| aggeres maximarum, Britanniae duae, et Labeon | |
| et Hibernia, <iis> quas supra diximus [esse] | |
| maiores. Verum hae in Celtarum finibus sitae. | |
| Sunt minores uero ultra Indos, Probane atque | 5 |
| Loxe. Multaeque aliae, orbis ad modum sparsae, | |
| hanc nostram insulam (id est hunc terrarum | |
| orbem), quam maximam diximus, ornamentis suis | |
| pingunt et continuatione ut quibusdam sertis | |
| coronant. At enim huius terrae, quam nos colimus, | 10 |
| latitudo XL, prolixitas LXX <milia> stadiorum | |
| tenet. Sed in diuisione terrarum orbis Asiam | |
| et Europam et cum his uel, sicut plures, praeterea | |
| Africam accepimus. Europa ab Herculis columnis | |
| usque Ponticum et Hyrcanium mare ac flumen | 15 |
| Tanain fines habet, Asia ab isdem angustiis | |
| Pontici maris usque ad alias angustias, quae inter | |
| Arabicum sinum et interioris ambitum pelagi | |
| iacent, constringiturque Oceani cingulo et socie- | |
| tate nostri maris. Sed alii alio modo, ut quidam | 20 |
| ab exordio Tanais ad ora Nili Asiae terminos | |
| metiuntur. Africam uero ab isthmo Rubri maris | |
| uel ab ipsis fontibus Nili oriri putandum eiusque | |
| in Gaditanis locis fines esse. Sed ipsam Aegyptum | |
| plerique Asiae, plures Africae adiungunt, ut | 25 |
| insularum situs sunt qui cum finitimis locis | |
| conprehendunt et sunt qui in alia diuisione eas | |
| habendas putant. De mari satis dictum. |