DE PLATONE ET EIVS DOGMATE
|
|
LIBER I
|
|
Platoni habitudo corporis cognomentum dedit;
|
1.1.1
|
namque Aristocles prius est nominatus. Ei Ariston
|
|
fuisse pater dictus est; ceterum Perictione, Glauci
|
|
filia, mater fuit; et de utroque nobilitas satis
|
|
clara; nam Ariston pater per Codrum ab ipso
|
5
|
Neptuno originem duxit, a Solone sapientissimo,
|
|
qui legum Atticarum fundator fuit, maternus
|
|
deriuatus est sanguis. Sunt qui Platonem augus-
|
|
tiore conceptu prosatum dicant, cum quidem
|
|
Apollinis figuratio Perictionae se miscuisset. Mense
|
10
|
etiam, qui apud Atticos thargelion dicitur, natus
|
|
est, die qua apud Delum Latona fertur Apollinem
|
|
Dianamque peperisse. Pridie Socraten genitum
|
|
accepimus. Somnium etiam Socratis scitum ferunt:
|
|
nam uidisse sibi uisus est cygni pullum ex altari,
|
15
|
quod in Academia Cupidini consecratum est,
|
|
uolasse et in eius gremio residisse et postea
|
|
olorem illum pinnis caelum petisse, canore musico
|
|
auditus hominum deorumque mulcentem. Cum
|
|
hoc Socrates in conuentu amicorum referret,
|
20
|
Ariston Platonem puerum oblaturus Socrati
|
|
magistro commodum prosequebatur. Quem ubi
|
|
adspexit ille ingeniumque intimum de exteriore
|
|
conspicatus est facie: 'Hic ille erat, amici' inquit,
|
|
'de Academia Cupidinis cygnus'.
|
25
|