| Talis igitur ac de talibus, Plato non solum | 1.2.1 |
| heroum uirtutibus praestitit, uerum etiam aequi- | |
| perauit diuum potestatibus. Nam Speusippus, | |
| domesticis documentis instructus, et pueri eius | |
| acre in percipiendo ingenium et admirandae uere- | 5 |
| cundiae indolem laudat, et pubescentis primitias | |
| labore atque amore studendi inbutas refert, et in | |
| uiro harum incrementa uirtutum et ceterarum | |
| conuenisse testatur. Ex isdem genitoribus Glaucus | |
| et Adimantus ei fratres fuerunt. Doctores habuit | 10 |
| in prima litteratura Dionysium, at in palaestra | |
| Aristonem Argis oriundum, tantosque progressus | |
| exercitatio ei contulit, ut Pythia et Isthmia de | |
| lucta[ta] certauerit. Picturae non aspernatus artem, | |
| tragoediis et dithyrambis se utilem finxit. Iamque | 15 |
| carminum confidentia elatus, certatorem se profiteri | |
| cupiebat, ni Socrates humilitatem cupidinis ex eius | |
| mentibus expulisset et uerae laudis gloriam in eius | |
| animum inserere curasset. Et antea quidem Hera- | |
| cliti secta fuerat inbutus. Verum cum se Socrati | 20 |
| dedisset, non solum ingenio atque doctrina Socra- | |
| ticos ceteros uicit, uerum etiam labore et elegantia | |
| inlustrauit sapientiam ab eo sibi traditam: labore, | |
| quo adserere eam nisus est; elegantia, per quam | |
| uenustate et maiestate uerborum ei plurimum | 25 |
| adhibuit dignitatis. |