| Sed posteaquam Socrates homines reliquit, | 1.3.1 |
| quaesiuit unde proficeret et ad Pythagorae disci- | |
| plinam se contulit; quam etsi ratione diligenti et | |
| magnifica instructam uidebat, rerum tamen conti- | |
| nentiam et castitatem magis cupiebat imitari; et, | 5 |
| quod Pythagoreorum ingenium adiutum disciplinis | |
| aliis sentiebat, ad Theodorum Cyrenas, ut geome- | |
| triam disceret, est profectus et astrologiam adusque | |
| Aegyptum iuit petitum, ut inde prophetarum | |
| etiam ritus addisceret. Et ad Italiam iterum uenit | 10 |
| et Pythagoreos Eury[ta]tum Tarentinum et senio- | |
| rem Archytam sectatus <est>. Atque ad Indos | |
| et Magos intendisset animum, nisi tunc eum bella | |
| uetuissent. Dialectica quapropter inuenta Parme- | |
| nidae ac Zenonis studiosius exsecutus, ita omnibus | 15 |
| quae admirationi sunt singula suos libros expleuit, | |
| ut primus tripertitam philosophiam copularet, | |
| sibique inuicem necessarias partes nec pugnare | |
| inter se tantummodo, sed etiam mutuis adiuuare | |
| auxiliis ostenderet. Nam quamuis de diuersis offi- | 20 |
| cinis haec ei essent philosophiae membra suscepta, | |
| naturalis a Pythagoreis, de Eleaticis rationalis | |
| atque moralis ex ipso Socratis fonte, unum tamen | |
| ex omnibus et quasi proprii partus corpus effecit; | |
| et, cum principes harum familiarum inpolitas sen- | 25 |
| tentias et inchoatas auditoribus tradidissent, eas | |
| hic, cum ratione limando tum ad orationis augustae | |
| honestissimam speciem induendo, perfectas atque | |
| etiam admirabiles fecit. |