| Multi auditorum eius utriusque sexus in | 1.4.1 |
| philosophia floruerunt. Patrimonium in hortulo, | |
| qui Academiae iunctus fuit, et in duobus ministris | |
| et in patera, qua diis supplicabat, reliquit; auri | |
| tantum, quantum puer nobilitatis insigne in | 5 |
| auricula gestauit. Ceterum tres ad Siciliam aduen- | |
| tus mali quidam carpunt, diuersis opinionibus | |
| disserentes. Sed ille primo historiae gratia, ut | |
| naturam Aetnae et incendia concaui montis intel- | |
| legeret, secundo, petitu Dionysi, ut Syracusanis | 10 |
| adsisteret, est profectus, et ut municipales leges | |
| eius prouinciae disceret; tertius eius aduentus | |
| fugientem Dionem, inpetrata a Dionysio uenia, | |
| patriae suae reddidit. | |
| Quae autem consulta, quae δόγματα graece | 15 |
| licet dici, ad utilitatem hominum uiuendique et | |
| intellegendi ac loquendi rationem extulerit, hinc | |
| ordiemur. Nam, quoniam tres partes philosophiae | |
| congruere inter se primus obtinuit, nos quoque | |
| separatim dicemus de singulis, a naturali philo- | 20 |
| sophia facientes exordium. |