| Initia rerum esse tria arbitratur Plato: deum | 1.5.1 |
| et materiam inabsolutam, informem, nulla specie | |
| nec qualitatis significatione distinctam, rerumque | |
| formas, quas ἰδέας idem uocat. | |
| Sed haec de Deo sentit, quod sit incorporeus. Is | 5 |
| unus, ait, ἀπερίμετρος, genitor rerumque omnium | |
| exstructor, beatus et beatificus, optimus, nihil | |
| indigens, ipse conferens cuncta. Quem quidem | |
| caelestem pronuntiat, indictum, innominabilem, et | |
| ut ait ipse, ἀόρατον, ἀδάμαστον; cuius naturam | 10 |
| inuenire difficile est; si inuenta sit, in multos eam | |
| enuntiari non posse. Platonis haec uerba sunt: | |
| θεὸν εὑρεῖν τε ἔργον, εὑρόντα τὲ εἰς πολλοὺς ἐκφέρειν | |
| ἀδύνατον. | |
| Materiam uero inprocreabilem incorruptamque | 15 |
| commemorat, non ignem neque aquam nec aliud | |
| de principiis et absolutis elementis esse, sed ex | |
| omnibus primam, figurarum capacem fictionique | |
| subiectam, adhuc rudem et figurationis qualitate | |
| uiduatam, deus artifex conformat uniuersam. | 20 |
| Infinitam uero idcirco, quod ei sit interminata | |
| magnitudo; nam quod infinitum est indistinctam | |
| magnitudinis habet finem; atque ideo, cum uiduata | |
| sit fine, infinibilis recte uideri potest. Sed neque | |
| corpoream [sed] nec sane incorpoream concedit | 25 |
| esse; ideo autem non putat corpus, quod omne | |
| corpus specie qualicumque non careat; sine corpore | |
| uero esse non potest dicere, quod nihil incorporale | |
| corpus exhibeat; sed ui et ratione sibi eam uideri | |
| corpoream, atque ideo nec tactu solo neque tamen | 30 |
| sola opinione cogitationis intellegi. Namque cor- | |
| pora, propter insignem euidentiam sui, simili | |
| indicio cognosci; sed quae substantiam non habent | |
| corporum, ea cogitationibus uideri; unde adul- | |
| terata opinione ambiguam materiae huius intellegi | 35 |
| qualitatem. |